monumenta.ch > Beda Venerabilis > 60 > 9 > sectio 21 > sectio 695 > sectio 616 > sectio 319 > sectio 600 > 5 > sectio 22 > sectio 570 > bnf11947.140 v > sectio 656 > csg51.73 > sectio 60 > csg457.152 > sectio 326 > csg250.244 > sectio 352 > sectio 639 > sectio 15 > sectio 329 > sectio 18 > uwbM.p.th.f.68.125 > sectio 195 > 57 > 26 > sectio 465 > 53 > csg457.145 > sectio 501 > csg457.140 > sectio 3 > sectio > sectio 359 > 2 > csg51.76 > sectio 299 > sectio 290 > sectio 287 > sectio 534 > sectio 107 > 27 > sectio 10 > 45 > sectio 205 > sectio 378 > sectio 27 > sectio 190 > sectio 339 > sectio 235 > sectio 3 > bavPal.lat.1449.144 > sectio 200 > 6
Beda, De Ratione Computi, CAP. V - De hebdomada et septem planetis. <<<     >>> CAP. VII - De mensibus Romanorum.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. VI - De mensibus.

1 Interrog. Unde dicti sunt menses? - Resp. Menses dicti a mensura, quia quisque eorum mensuratur. Sed melius a luna, quae Graeco sermone mene vocatur. Unde apud eos menese menses appellantur. Quam Hebraea quoque lingua etymologiam servare videtur. In eo quod Iesus filius Syrach, qui itaque Hebraice scripsit loquens ait, mensis secundum nomen est eius.
2 Interrog. Quomodo antiqui suos menses computabant? - Resp. Antiqui, menses suos non a solis, sed a lunae cursu computare solebant; unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege servante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit indicatur. Non aliud quam luna aetas significatur. A qua semper Hebraei, quibus credita sunt eloquia Dei, antiquo Patrum more menses observare non cessant.
3 Primum mensem novorum, qui Paschae caeremoniis sacratus est Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso vel incipit, vel finit, vel totus includitur: ea duntaxat regula observata, ut quae quindecima post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat, quae vero ante novissimum procedentis.
4 Sic per ordinem duodecim menses lunares computant, quos propter lunae circulum qui viginti novem diebus, semis stat tricenis, unde tricenisque diebus alternantes. Secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet, intercalent, chorus et praetexatus hanc esse causam dixerunt.
Beda Venerabilis HOME